Latin
CLXIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 378
Unproofread scanNot analysed yet
uetus interpres, Cum latuerit, habet in orificio quandam partem sicut uirgam. 7 Venenatius, Huius mali uenenum pulchre describitur ab Oppiano lib. 2. de piscibus. 8. Pinnis natat, &c. iuxta, huic, inquit Massarius, caput parte prona ueluti duo foramina spectantur: os uero infrà parte supina, ut pastinacae. 9 Pinnas habent, &c. Suspectus uidetur hic Aristotelis locus de pinnis ranarum &torpedinis. 10. Bouem numerauit Aristoteles uno in loco cum cetis: forsitan ob ingentem eius magnitudinem, &quòd animal pariat uiuum. Bos quoque à Strabone inter Niloticos pisces numeratur: an idem sit piscis, nondum constat. Item apud Oppianum inter cetos habetur malthe (μάλθα) quae à corporis mollitie nomen traxit: idem Malthe, μάλ ne sit cum boue, an similis? 11 Sed fraude, &c. Quo pactohomines natantes per frau On. dem capiat bos, lege Oppianum lib. 2 de pisc. 12 Lamia quoque, &c. Λάμνα piscis Λάμνα. ferox est cetaceus: an eadem sit cum lamia an diuersa: &an eadem sit, quae proximo ca pite carcharius uocatur. De cartilagineis oblongis, ut de galeis &iis quae γαλεωδο di