# De differentiis animalium 379

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CLXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/379
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/379

Ἀστεριὰς, stellaris, ποικίλος Hae urinantes circa spongias, graui periculo infestant: atroxque cum his di E micatio. In mari rubro tanta est carum copia, uix ut respicere è naui (nedum 3 urinare) tutum sit nauigantibus, remos plerunque ipsos inuadentium: Thec phrastus carchariam uocat: & canem carchariam Archestratus. In amnes nonnunquam subit canicula. Huius caro, quae praedura atque excrementitia est, in uulgi cibum sale maceratur, in quatuor partes dissecta: ingrati autem saporis est atque mucosa: ideoque non nisi raro absque sinapi aut oxelaeo aut alio id genus acri quopiam condimento edi solita.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
