# De differentiis animalium 381-3

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CLXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/381-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/381-3

se diceres. Pupillae oculorum ad cyaneum colorem accedunt: eius mentum quàm iecorini majus est, & minus quàm chremytis. algas depascitur, & sa xatilis est: atque similiter ut mustela terrestris omnium cadauerum in quae inciderit, oculos exest. Proxima est scaris mensa generis duntaxat mustelarum, inquit Plinius, quas mirum dictu inter Alpes quoque lacus Rhetiae Brigantinus aemulas marinis generat. Comitiali morbo correptis datur mustela marinae iecur. Squalus, ut equidem ar 1 Galei uocantur, &c. Theodorus mustelos uocat. 2 bitror, apud Plinium lib. 9 galeus est, cap. 24 & 5i: quanquam Massarius in priore capite non squalum sed galeum legi mauult. 3 Pugna spongiatorum cum canibus marinis pulcherrime describitur à Plinio lib. 9. 4. Scyllam, &c. Est apud Oppianum scytale, quae in alto degit pelago, raro litora adiens: uide an sit eadem quae scylla, an Oppiani exemplaria sint mendosa, & legendum potius sit σκυλλαίτι pro σκυταλαί τε. 5 An idem piscis hic sit, qui apud Ouidium in Halienticis inter pelagios pisces numeratur: uel cercuros, κερκοῦρος apud Cercyrosque ferox scopulorum fine moratus, Suspectus mihi quidem uidetur DOppianum, qui in saxorum cauernis uictitat. 6 Quomodo foetum emittit & rehic Aristotelis locus, uti prius in raia admonui. cipit, docet Oppianus lib. I de pisc. 8. Hoc in loco libentius secuti sumus ueterem Ari stotelis interpretem quàm Theodori uersionem, ex Oppiani quoque & Plinij autho ritate. 9 Spinaces, inquit Massarius, sic à spinis quae binae & albae eminent dorso nun cupati. 10 Marinis, aliàs murenis, sed potius legendum arbitror marinis: ut scilicet comparentur mustelae, quae lacustres sunt, marinis piscibus uel optimis, uel marinis, scilicet mustelis, de quibus Plin. hoc loco lib. 32: & inter marinos pisces Columel. libus 8 auidas mustelas habet: & Ennij uersus est apud Apuleium apolog. prima, Omnibus ut clupea praestat mustela marina, CLXV. Cap. De piscibus longis.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
