Latin
Cap. CLXIIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 381-4
Unproofread scanNot analysed yet
Vi longi sunt pisces &corpulenti, ut anguilla, conger, ut mugilum genus quod in lacu Sypharum nascitur, parte corporis prona binas habent pinnas: sed quae in caeteris piscibus supina parte habentur, carent ex iis E nonnulli. lis uero qui praelongi sunt &serpentis speciem magis referunt, nullae omnino sunt pinnae, ut murenae: sed flexuoso impulsu corporum ita humore utuntur, ut terra serpentes: &iis neque branchiae integrae sunt atque discretae, ut caeteris piscibus habentur. Genus piscium longum aquiloniis locis melius uiget. Et quidem aestate loco eodem in aquiloniis plures longi quàm lati capiuntur.