# De differentiis animalium 381-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CLXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/381-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/381-4

Vi longi sunt pisces & corpulenti, ut anguilla, conger, ut mugilum genus quod in lacu Sypharum nascitur, parte corporis prona binas habent pinnas: sed quae in caeteris piscibus supina parte habentur, carent ex iis E nonnulli. lis uero qui praelongi sunt & serpentis speciem magis referunt, nullae omnino sunt pinnae, ut murenae: sed flexuoso impulsu corporum ita humore utuntur, ut terra serpentes: & iis neque branchiae integrae sunt atque discretae, ut caeteris piscibus habentur. Genus piscium longum aquiloniis locis melius uiget. Et quidem aestate loco eodem in aquiloniis plures longi quàm lati capiuntur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
