# De differentiis animalium 383.6-7

Edward Wotton, De differentiis animalium, 383.6 to 383.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/383.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/383.6

Quam autem differentiam maris & foeminę anguillae notarunt quidam, scilicet alteram caput habere amplius atque oblongius, alteram, hoc est foeminam, repandius, haec non maris ac foeminae differentia est, sed generis: non sunt enim foeminae, sed quia aspectu à caeteris differunt, foeminę appellantur. & sunt in anguillarum genere meliores quę foeminę uocantur. E fluuiis in mare descendunt anguillę: & in utroque humore degunt, marino scilicet & dulci. Anguillae octonis uiuunt annis: durant & sine aqua senis diebus aquilone spirante, austro paucioribus. At hyemem eaedem in exigua aqua non tolerant, nec in turbida: ideoque circa uergilias maxime capiuntur, fluminibus tum praecipue turbidis. Anguillae paucae quaedam cer tisque locis uescuntur limo atque eduliis, si quis apponat: sed plurimae dul-E ci humore uiuunt, idque qui uiuariis anguillariis dant operam (ἐγχυλιοφόφον dicuntur) summopere curant, ut quàm maxime pura synceraque sit aqua af fluens semper & effluens per ripas, ubi uiuaria extruuntur: in turbida nanque breui suffocatae intereunt: ideoque quo eas facilius capiant, aquam perturbant. pascuntur noctibus: interdiu in luto quiescunt.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
