# De differentiis animalium 388

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CLXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/388
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/388

ut uero Diphilus, prosettae & buglossi suaues sunt, & copiosum praebent alimentum. Buglossi caro, ut docet Galenus, ex iis est, quę succum gignunt neque crassum admodum neque tenuem, sed qui usque quaque mediocritatem obtineat: qua & in saxatilium penuria eorum loco uti licebit. neque uictus utrique prorsus eadem ratio est: buglossus namque loca arenosa magis, passer coenosa amat. Cynoglosson quoque psettam uo cant Athenienses, à buglosso diuersum. Rhombum Diphilus buglosso & psetta nihilo deteriorem iudicat: quod scilicet ad saporis gratiam pertinet, alimentiue, quod ex eo praestatur copiam. Mediocritatem obtinet rhombus inter duram & mollem carnem ait Galenus: asello tamen durior est. Xeno-F crates autem duram esse eius carnem, nec facile corrumpi posse: oportere uero rhombum magnum uno die adseruatum, postea coquere: in uentriculo egre concoctionem pati, sed nutrire abunde. A rhombis passeres (uti modo 3 diximus) situ tantum corporum differunt: dexter resupinatus est illis, passeri lęuus. Latus admodum piscis rhombus est, uel Martiale teste: Quanuis lata gerat patella rhombum: Rhombus latior est tamen patella. Rhombi abditi pinnas exertas mouent specie uermiculorum: ita Plinius. Aristoteles uero de ψῆττα, Cum nullam, inquit, sui corporis partem intectam

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
