# De differentiis animalium 389

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CLXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/389
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/389

Lato quoque generi epodas Ἐχάρος. Κόρις. ex Ouidio adiecit Plinius, eorum ex numero quorum nomina apud nemi Epodes. nem alium reperiuntur. Rhombum, &c. Nusquam Aristoteles (quod meminerim) rhombum nominat, B sed δῆτταν: & (ut refert Athenaeus) Latini ψῆτταν rhombum uocant: Theodorus passerem interpretatur. Galenus ψῆτταν à rhombo distinguit, & pro una specie ψῆτταν accipit, quam Plinius passerem uocat, & nonnunquam psettan: ita & Athenaeus frequenter. itaque ψῆττα quasi genus uidetur esse rhombo & passeri: & item unam significabit speciem, passerem scilicet, uti sentit Hermolaus in annotationibus in Plinium. Passer inter aues φροῦσθος uocatur: at φροῦσις piscis est apud Aristotelem alius à passere, cui fel, Σφοῦθες. inquit, non longe à iecore est intestinis commissum. Theodorus non habet. Buglossus. Buglossus. Coniicit Hermolaus buglossum latine soleam dici: & quem Plautus atque Solea. Varro lingulacam nominant, aut solea est, aut illi non absimilis. Plauti locus est in Lingulaca. Cassin. cum dixit uillicus, Vin lingulacam? (Respondit senex) Quid opus est? quando uxor domi est: ea lingulaca est: nam nunquam tacet. De solea & psetta ita refert Plinius. Terra quidem, hoc est uado maris excauato, condi per hyemes psettam soleamque tra dunt. Item, soleae cum rhombis non intrant pontum. Lieni medetur solea piscis impo C situs. & Ouidius in Halieut. Fulgentes soleae candore: & concolor illis Passer: & Adriaco mirandus littore rhombus. Dexter resupinatus, &c. Addit Massarius asperum esse rhombum: quandoquidem

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
