Latin
39.5 to 39.7
Edward Wotton, De differentiis animalium 39.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Alia degunt quidem in fluido, uictumque inde emoliuntur: sed aeren non humorem recipiunt, id est spirant, &foris parere solent. Complura huius generis sunt, partim gressilia, ut lutris, latax, crocodilus: partim uolu cres, ut mergi &urinatrices: partim etiam quae nullis pedibus innitantur, ut natrix: nonnulla cum uictu in humore exerceant, nec foris uiuere queant, nihil uel aeris uel humoris recipiunt, ut urticae, ostrea. Aquatilium item aliis nandi uis tributa est, ut piscibus: quaedam ambulare possunt, ut canD crorum genus. Sunt &quae sede stabili degunt: ut quae saxis affixa omnem uitam traducunt, ut concharum genera nonnulla. Aquatilis item generis, alia marina, alia fluuialia, alia lacustria, alia palustria, ut ranę. Terrestrium uero animantium, alia spirant, ut homo, &quaecunque terrestria habent pulmonem: alia quanuis non spirant, tamen sedem in terra perpetuo tenent, &uictum inde capiunt, ut uespae, apes. Terrestrium etiam alia uolucres sunt, ut aues, ut apes: alia pedestria, quorum alia gressilia, alia tracti lia sunt. Animal autem quod uolucre tantum sit, ut piscis, natatile solummodo est, nullum nouimus. Necnon differentias illas uitę, actionesque ani mantium continent. Sunt enim aliae gregales, aliae solitariae, aliae uitam ancipitem degunt: ut eaedem modo societate, modo solitudine gaudeant: tum uolucres, tum nantes, tum etiam pedestres. Item aliae ciuiles, aliae inciuiles. E Ciuiles animan Ciuiles appello animantes, quae labori communicant: id est, quarum opus communi efficitur opera, munusque idem omni est, quod non omnibus gre tes, πολιττκα ζα. galibus competit.