Latin
391.5 to 391.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 391.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Optatus, &c. uide an ita legendum sit, an Optanus uel Octauius: ex Macrobio lib. 3 Sat. De mullo, coccyge &aliis quibusdam similibus. Cap. CLXIX. Ost scarum mustelamque, ex reliqua nobilitate, gratia maxima &copia mullis. Nomen his Fenestella à colore mullcorum calciamentorum datum putat: trigle à Gręcis uocatur, ut nonnullis placet, quia ter anno pariat solus saxatilium. Rufus piscis est, gemina barba insignis fere: sed mullum 2 expirantem uersicolore quadam &numerosa uarietate spectari, proceres gulae narrant, rubentium squamarum multiplici mutatione pallescentem, utique si uitro spectetur inclusus. Litoralis piscis est, in arenosis fere litoribus uictitans: &inter saxatiles quoque à nonnullis, sicuti ab aliis inter pelagios Alagios numeratur: quandoquidem secedit nonnunquam &in altum mare. Plures habet appendices superne circa uentriculum: gregatilis est. Ter anno parit, sed autumno potissimum. oua sua limo committit: unde fit, ut se3ro parere uideatur: diutius enim frigus continetur in limo. Mullus postea quam ter pepererit, sterilis redditur, inquit Athenaeus: gignuntur etenim illi in utero uermiculi quidam qui semen eius deuorent. Mullis magnitu4 do modica, binasque libras ponderis raro admodum exuperant: nec in uiuariis piscinisue crescunt, cum sit mollissimum genus, &seruitutis indignantissimum.