Latin
CLXVIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 394
Unproofread scanNot analysed yet
rum dies triginta, coit mense Decembri. Sargus cum hamo tenetur, ad scopulos lineam terit: astutum certe piscem esse sargum tradit Numenius. Mares pro foeminis contendunt: quo in certamine qui uictor euaserit, solus foe minis potitur omnibus. Caprarum miro amore tenentur sargi: ut saepissime ementita earum specie decepti capiantur. In cibo laudatur sargus: est enim stomacho gratus, probum generat succum, facileque in corpus digeritur, abunde nutrit, &aluum mouet. Gregalis piscis sarginus est: sed sarginum alium esse à sargo, Epicharmus author est. Vt circa mullum lutarium sargus, ita in mari quod à Cyrena in Aegyptum panditur, piscis pediculus nomine, circa delphinum est: qui omnium pinguissimus efficitur pabuli copia, quae delphini opera suppeditatur. Rufus est &coccix, id est cuculus, ut author est Numenius: &mullo similis, ut Pseusippus. Quo fit ut nonnulli trigolam ab similitudine coccyga appellent: sed partes posteriores squalidiores habet trigola. Coccyx ambigit: hoc est partim pelagius est, partim apud litora degit arenosa. Coccyx piscis perinde ut cuculus auis obstrepit, unde nomen accepit: caro illi dura est. Hirundinem quoque piscem (nam est &hirundo polypo similis) Pseusippus mullo similem esse tradit: chelidona Gręci uocant. Chelidon fel habet seorsum à iecore intestinis commissum. Volat hirundo sa10 ne perquam similis uolucri hirundini: sublimesque adeo uolitant hirundines, ut mare ne attingant quidem: altiusque in uolatu sese attollunt quàm miluus, non tam alte tamen quàm lolligo: &pinnis stridere sentiuntur: sunt enim his pinnae latae &longae. Item pelago gaudens, &nigro tergore miluus subit in summa maria. Piscis ex argumento appellatus lucerna, linguaque ignea per os exerta tranquillis noctibus relucet. uolitat autem miluus (έρακα uocant) cum sibi à maiore pisce metuit, sed summa tantum maria at-H tingens: neque enim tam alte se effert quàm aut hirundo aut lolligo, ut nescias uolitet ne an super aquam natet. Quoties uero cernatur miluago extra aquam uolitans, tempestates mutari Trebius Niger author est. Carnem hia bet miluus coccygi cuculoue alioqui similem, sed duriorem. Rubellio quem 11 erythrinum &erythinum uocant, litoralis piscis est, &arenosa loca inco lens: uel, ut Aristoteli placet, pelagius magis. In hoc genere non reperitur mas: omnes enim ouis grauidę capiuntur: neque mas ullus adhuc uisus est: quamobrem de his nondum compertum habemus quod fidem faciat satis. Frythrinus sapore iucundo est, &alimentum praebet copiosum. in cibo sistit aluum: si in uino suffocatus moriatur, uenerem ciere dicitur uinum illud epotum, ut ait Xenocrates: uel uti refert Plinius, rubellio in uino putre A factus, iis qui inde biberint taedium uini affert. Venerem concitant crythini 12 in cibo sumpti.