# De differentiis animalium 396.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 396.5 to 396.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/396.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/396.5

Atque immunda chromis huius quoque ge H neris est: qui (ut Plinius ex Ouidio refert) in aquis nidificat. Lapidem in ca pite habet, ac proinde algore maxime infestatur. Vocalis est, & quasi grunnitum emittit: liquidiusque audire creditur. Fusancus piscis est: fusimque capiuntur chromes. In uere omnium piscium optimus habetur, ut author est Ananius. Orphum ex hoc genere, rubentem Plinius ex Ouidio refert. Carniuorus hic est, & dentes habet serratos: solitariusque capitur. litoralis est magis quàm pelagius: uiuitque plurimum in saxorum cauis. Orpho hoc proprium est, quòd in eo meatus, qui seminales dicuntur, nulli inueniantur: 5 & hoc quoque, quòd uel dissectus diutius adhuc uiuat. Dum paruus est, orphacine à nonnullis uocatur. Breui ex paruo insignem accipit magnitudinem: uiuit ferè duobus, non amplius, annis. caro illi dura est. Pituitam creat A hic piscis, nec facile concoquitur, alimentum praebet copiosum, nec impro bum, sed tamen quod lentius est: non facile corrumpitur, & urinam ciet. Partes quae ad caput sunt, facilius concoquuntur: carnosiores uero graues sunt, & concoctionem non tam facile recipiunt: teneriores sunt quae circa cau6 dam.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
