Latin
Cap. III
Edward Wotton, De differentiis animalium 40-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. III. A Mplissima uero animalium genera, in quae alia digerantur redigantur Aque animalia, quae saltem nominibus distincta reperiuntur, haec sunt, auis, piscis, cetus: quae quidem omnia habent sanguinem. Et terrestre quoc sanguinem habet &pedibus caret, genus serpentum est. Adhaec genus testa intectum est, ὀφακέλόρμον Graeci uocant, &ὄστεον: nos ostreum siue concham. Et crusta inclusum aliud, μαλακέστροακεν uocant: nec aliud nomen habet com munc, ut locustarum &canerorum genera. Aliud item μαλάκιον, id est molle, ut lolligines, sepiae. Adde iis insectorum genus, quae omnia genera sanguine carent. Reliquorum animantium genera nulla praeterea ampla nume rantur: LIB. I. Arantur: unum enim quod plura genera contineat nullum est: sed aut simplex est, nullis ipsum specificis euarians discriminibus, ut homo: aut diuidi quidem in alia genera potest, sed nullis nominibus distincta. Quae enim in genere quadrupede non pennato continentur, sanguinem quidem omnia habent: sed alia animal pariunt, alia ouum: dixerim haec δοτκα, id est ouipara, illa ζωστοκα, id est uiuipara. Haec ita impresentiarum formula exposuisse quadam praegustandi gratia placuit. Reliquum iam est ut ad alia transeamus.