# De differentiis animalium 40-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/40-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/40-2

Cap. III. A Mplissima uero animalium genera, in quae alia digerantur redigantur Aque animalia, quae saltem nominibus distincta reperiuntur, haec sunt, auis, piscis, cetus: quae quidem omnia habent sanguinem. Et terrestre quoc sanguinem habet & pedibus caret, genus serpentum est. Adhaec genus testa intectum est, ὀφακέλόρμον Graeci uocant, & ὄστεον: nos ostreum siue concham. Et crusta inclusum aliud, μαλακέστροακεν uocant: nec aliud nomen habet com munc, ut locustarum & canerorum genera. Aliud item μαλάκιον, id est molle, ut lolligines, sepiae. Adde iis insectorum genus, quae omnia genera sanguine carent. Reliquorum animantium genera nulla praeterea ampla nume rantur: LIB. I. Arantur: unum enim quod plura genera contineat nullum est: sed aut simplex est, nullis ipsum specificis euarians discriminibus, ut homo: aut diuidi quidem in alia genera potest, sed nullis nominibus distincta. Quae enim in genere quadrupede non pennato continentur, sanguinem quidem omnia habent: sed alia animal pariunt, alia ouum: dixerim haec δοτκα, id est ouipara, illa ζωστοκα, id est uiuipara. Haec ita impresentiarum formula exposuisse quadam praegustandi gratia placuit. Reliquum iam est ut ad alia transeamus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
