# De differentiis animalium 400-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CLXXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/400-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/400-2

Cap. CLXXII. De lupo & asellis. PRaecipuam olim authoritatem fuisse lupo & asellis, Corn. Nepos & La Lupus, λάberius poeta mimorum tradidere. Lupus (λάβρακα Graeci uocant) lapi βραξ. dem in capite gerit: ideoque algore maxime infestatur: linguam habet osseam atque adhaerentem, cor trigonum: ut inter pisces liquidius audit. soD litarius est & carniuorus, uti prodidit Aristoteles. Lupus quanuis pelagius sit: (ita enim uocantur & qui in mare profundum secedunt:) in paludibus tamen maritimis (quas λιυνοθαλάσσας uocant) & fluuiorum ostiis frequens est: praesertim ubi copia dulcis aquae influit. Et iis maxime locis foetificat, ubi flumina exeunt in mare: saepius uero in fluuios ascendit. Hunc piscem, inquit Galenus, in aqua dulci natum non uidi: in paludes tamen & fluuios è mari ascendisse conspeximus: eoque fit ut raro paruus, quemadmodum mugil saepius inueniatur. Bis anno parit lupus, prior partus aestate perficitur: uerum posterior, qui scilicet hyeme accidit: infirmior est. Cum 1 alios pisces complures intra piscinarum septa, tum etiam sine macula (nam sunt & uarij) lupos includimus. Fuscina interdiu lupus saepenumero capitur dormiens, alioqui minime fuscina posse capi existimatur. Lupum piscen Lupus lanatus Lupus uarius, maculosas. Λάβραξ ἐπεστί γα νος. Lupis Foroiuliensis. Perseus Asellus. Bacchus. Callarias. ῶνος, ὀνίσκος Molari sorma ἔμφόρεις μύλαις, id est ro tundos. ὄνος, γάδος. ἀνίσκος. Γαλλερίδης. Μάξεινος. Bάκχος Γελαρίης. Oniscus. Onos.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
