# De differentiis animalium 402.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 402.1 to 402.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/402.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/402.1

reti circundatum arenas arare cauda, atque ita conditum transire rete, pro-E. didit Ouidius. Quapropter solertia in tuendo sese lupum aliis praestare piscibus nonnulli prodidere: uerum, ut Plinio placet, minus in prouidendo lupus solertiae habet: sed magnum robur in pernitendo: nam ut haeserit ha mo, tumultuoso discursu laxat uulnera, donec excidant insidiae. Lupus & mugilis quanquam inimici sint capitales, tamen stato tempore congregan tur. Cum fert utero lupus deterior est. Luporum laudatissimi, qui appellan tur lanati à candore mollitiâque carnis. optimo sapore iudicantur in Tybe ri amne inter duos pontes. Haec Plinius. Lupus marinus, inquit Xenocrates, quo maior est, eo durior euadit. Optimus autem est qui magnitudine mediocri est: tenellus enim & stomacho gratus, bonique succi est: suauis quoque & copiosum praebens alimentum: facileque & per corpus digeri-F tur, & per aluum defertur: contrà qui in piscina seruantur inclusi, sapore sunt minus grato. Cum in utroque humore uictitet lupus piscis, marino scilicet & dulci, qui in puro mari degit, inquit Galenus, longe praestantior est eo, qui in mixtis uitiatisue aquis uiuit: atque quod ad succi probitatem attinet, ne auibus quidem montanis multum cedit. Optimis quoque marinis piscibus aequari tradit Xenocrates fluuiatiles lupos, maculosos uariosue, (ita uoco ἐσστιγμείους) ex Tiburtino Aniene. Lupu appellant Foroiulienses piscem ex quo garum faciunt. In mari rubro piscis nascitur quem perseum Arabes simul & Graeci nominant, aspectu lupo similis, pari magnitudine cum anthia maximo. naso est leuiter adunco, cingulis aureis distinguitur, quae à capite exorientia oblique feruntur, & ad uentrem usque G pertinent. frequentibus & praegrandibus dentibus munitus est. Ex omnibus piscibus qui in eo mari uersantur, robore & audacia maxime excellere dicitur. Asellorum, inquit Plinius, duo genera: collyri minores, & bacchi, qui non nisi in alto capiuntur: ideoque praelati prioribus. Et callarias asellorum generis, ni minor esset. Quos Plinius asellos, Graeci ὄνους uocant, & oνίσκους, id est asinos & asellos: quos Philotimus ὄνους, alij ὄνίσκους dixere, inquit Galenus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
