Latin
402.5 to 402.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 402.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Est uero ἔνος &ὀνίσκες, ut Aristoteles prodidit, (inquit Athenaeus piscis minime gregatilis, cuius os magno hiatu rescissum est, non aliter atque galei: &qui solus inter pisces cor in media aluo gerit: &in cerebro lapillos habet molari forma. ὄνος, inquit Aristoteles, caniculae temporibus ca lidissimis latet: indicio autem esse uidetur, quòd longo interposito tempoH re capiatur. Cum pisces uenatur ὅνος, obruit arena sese: cumque nullam sui corporis partem intectam reliquerit, uerberat radiolis, quos in ore gestat, 5 quos piscatores uirgulas uocant, quas pisciculi cum aspexerint, adnatant, quasi ad algas quibus uesci soliti sunt. Differunt autem (ut Dorio tradit) ὄνος &ἐνίσκος: ὅνον quidam γάδον appellarunt: ὀνίσκον autem γαλλερίδαν &μά6 ξενον: nonnulli uero βάκχρν: alij γελαρίην, ut refert Euthydemus. Archestratus ὅνον à quibusdam καλλαρίαν uocari dicit. Oniscus, ut Oppianus scribit, in locis pascitur coenosis &herbidis: at onos non nisi in alto mari minoribus piscibijs insidiatur: qui &caniculae temporibus latet. Cumque hamo tenetur, non 7 facile sequitur trahentem: sed plurimum reluctando, piscatori non paruum A facescit negotium. Asellorum caro, inquit Galenus, mollis quidem est, sed Asellus. non aeque ac saxatilium friabilis.