# De differentiis animalium 402.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 402.5 to 402.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/402.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/402.5

Est uero ἔνος & ὀνίσκες, ut Aristoteles prodidit, (inquit Athenaeus piscis minime gregatilis, cuius os magno hiatu rescissum est, non aliter atque galei: & qui solus inter pisces cor in media aluo gerit: & in cerebro lapillos habet molari forma. ὄνος, inquit Aristoteles, caniculae temporibus ca lidissimis latet: indicio autem esse uidetur, quòd longo interposito tempoH re capiatur. Cum pisces uenatur ὅνος, obruit arena sese: cumque nullam sui corporis partem intectam reliquerit, uerberat radiolis, quos in ore gestat, 5 quos piscatores uirgulas uocant, quas pisciculi cum aspexerint, adnatant, quasi ad algas quibus uesci soliti sunt. Differunt autem (ut Dorio tradit) ὄνος & ἐνίσκος: ὅνον quidam γάδον appellarunt: ὀνίσκον autem γαλλερίδαν & μά6 ξενον: nonnulli uero βάκχρν: alij γελαρίην, ut refert Euthydemus. Archestratus ὅνον à quibusdam καλλαρίαν uocari dicit. Oniscus, ut Oppianus scribit, in locis pascitur coenosis & herbidis: at onos non nisi in alto mari minoribus piscibijs insidiatur: qui & caniculae temporibus latet. Cumque hamo tenetur, non 7 facile sequitur trahentem: sed plurimum reluctando, piscatori non paruum A facescit negotium. Asellorum caro, inquit Galenus, mollis quidem est, sed Asellus. non aeque ac saxatilium friabilis.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
