# De differentiis animalium 407.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 407.5 to 407.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/407.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/407.5

H Icesius melanurum sargo similem esse tradit: uerum succi bonitate atque suauitate inferiorem: probe tamen nutrire & succum procreare modice a stringentem. Melanuro similis est melanderinus: & coracinus melanuro similis est: pelten hunc uocant Nili accolae. Et Alexandrini πλάτακα: Parme 3 no autem Rhodius etiam platistaticon uocari dixit, ἀιολίαν quoque nonnul li coracinum uocant: alij tamen alium piscem significare aeolian conten dunt. Est uero coracinus piscis amni & mari communis. colore est nigricante, praesertim in pinnulis. lapidem gerit in capite. Gregalis piscis est: & parit autumno inter algas locis densis. Fert uterum longo temporis spatio: & cum utero fert, optimus est coracinus, perinde ut maena. Parit etiam nonnunquam messe tritici. loca saxosa incolit & herbida, latet hyeme: neque A capi solet nisi certis quibusdam temporibus & eisdem semper. Prodest co Plinius. Praeracino ferme, praeter caeteros pisces annus squalens, quia teporem potius terquam aestatis diebus pau affert. Cum alij pisces magna celeritate adolescant, hoc coracino praecipus cis, & iisdem accidit inter minores. carnem habet duram, & ad salituram idoneam, uti semper. infrà docebimus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
