Latin
Cap. V
Edward Wotton, De differentiis animalium 41-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. V. T uero nummos ad id quod sibi quisque certum exploratumque habeat probare solet, ita &in animalium partibus agendum nobis est. Homo itaque cum sit omnium maxime animalium nobis familiare, &exteriorum partium eius forma per usum quotidianum sit notissima, reliquorum proinde animalium exteriores partes, tam similares, quàm instru mentales ita dignoscendae sunt, eò quòd humanis partim easdem habent, E partim similes, dissimilesue sint, sed proportione conueniant. At uero interiores contra. sunt enim hominum in primis incertae atque incognitae. Quamobrem ad caeterorum animalium parteis, quarum similes sunt humanae, referentes eas, contemplari debemus.