# De differentiis animalium 41

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/41

De partibus animalium. Cap. IIII. Nte omnia partes animalium ex quibus constant, explicandae sunt BAMiis enim potissimum, atque in primis, tota quoque ipsa inter se differunt. Sunt porro animalium partes, aut similares, aut organicę siue instrumen tales. Similares Graeci ὁμοιομερεῖς uocant, quòd undique in similes diuidan tur particulas, id est quòd omnes earum partes tum sibi mutuo, tum toti similes habeantur: quae & simplices etiam, & primae, & incompositae nonnunquam appellantur: quandoquidem ex illis constitutae sunt particulae, quae organicae siue instrumentales, atque etiam officiales uocantur. Similares autem numerantur hae, os, cartilago, uena, arteria, neruus, ligamentum tendo, membrana, caro, adeps, unguis, cutis: his adduntur humores, ut sanguis, & qui in oculo sunt, cristallinus & uitreus humor. Instrumentales uero partes sunt, quae aptae secari in partes, ipsi toti dissimiles sunt: ut manus, non in manus secatur, aut facies in facies, aut pes in pedes: quapropter & dissimilares etiam uocantur. Ex hoc partium genere sunt, quae non modo partes particulaeue, graece μέρη ἡ μόροια, (pars enim cuiuspiam dicitur quic quid totum complet atque integrat) uerum etiam μέλν, id est membra ap pellantur: uidelicet quae cum ipsę totius integritate describantur, habeant tamen in se partes diuersas, ut caput, ut pes, ut manus, ut totum brachium, aut pectus: quippe quae & ipsae partes sint totae, & ex partibus constent diuersis dissimilaribusque. Has uero partes totas uoco, & integras: quemad modum animal aut totum aliud quoduis, unum esse dicitur, & totum quod dam integrumue, eò quòd suis conspiciatur finibus circunscriptum, nec ulla sui parte alij coniunctum: ita & ipsius pars, cuiusmodi est oculus, lingua, nasus, una esse dicitur: totaque & integra, eò quòd appareat suis quibusdam finibus contineri: quòd si non esset ulla ex parte reliquo corpori annexa, sed omnino separata persisteret, tunc sane neque pars, neque membrum diceretur omnino, sed absolute unum & totum integrumque. De partibus exterioribus dissimilaribus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
