Latin
Cap. CLXXIIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 410
Unproofread scanNot analysed yet
Exeunt in terram &alia aquatilia, ut qui marini mures uocantur, &polypi, &murenae: sed inter ea quae branchias habent, qui terram petit, ut inde cibum accipiat, unum adhuc tantummodo nouimus (inquit A3 ristoteles) cordulum nomine. Pinnis hic caret, sed branchias habet &pedes, &caudam praeterea laxam &latam. Natantque pedibus &cauda, quam similem siluro habet, quoad paruum magno licet conferre. quadrupes idem est, ut ad ambulandum idoneus: egressusque cibum petit in terra. 1 Subfuluo. Oppianus, ξανθὸς ἰδεῖν: Athenaeus, ἀπόπυρος, id est subrufo. 2 Tragus &c. Teragus paruus piscis est ex Ouidio, an idem an alius à trago, nondum constat. 3 Inter pisces non inter quadrupedes cordulum numeramus: tum Aristotelem secuti au thorem, tum etiam quia branchias habet, quod piscium proprium est: κούρυλον etiam uo cat eum Numenius. 4 Laxam, μανώδι: uetus interpres, non spissam. De marino dracone &scorpione.