# De differentiis animalium 410-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CLXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/410-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/410-2

Cap. CLXXVIII. Itoralis piscis est draco marinus, partim in arena, partim inter saxa deEgens: caetero quidem corpore (ut Aelianus prodidit) aliis piscibus similis: caput uero atque oculorum magnitudo terreni draconis speciem similitudinemque gerunt: magni enim sunt & uenusti: maxillę etiam similitudinem quandam habent cum terrestribus. Et pellis quoque non procul abesse à terreni draconis pelle palpanti uidebitur. Simul & infestis & uenenatis arma tus est aculeis: habet nanque in brachiis aculeos spinasue uenenatas ad cau dam spectanteis. Quidam aliud uolunt esse dracunculum: est autem, ut Pli 2 nius tradit, graculo similis. Draco marinus captus atque immissus in arenam, cauernam sibi rostro mira celeritate excauat. Draconem marinum carnem habere duram uescentibus omnibus apertum est. Draco marinus ad spinae suae qua ferit, uenenum ipse dissectus & impositus, uel cerebro toto, prodest. Dentium dolores sedantur ossibus draconis marini scarificatis gingiuis. Quemadmodum draco marinus, sic & scorpio laedit, dum manu attollitur: aculeo namque uenenoso armatur: piscis partim pelagius, partim litoralis. Est enim duplex scorpionum marinorum genus, ut Icesius author H est. Sapore praestant atque alimenti bonitate qui pelagij sunt: hi rufo sunt colore. Alterum genus subatrum est, palustre potius atque coenosum. Vario colore scorpium esse tradit Epicharmus. Plures habet scorpio appendices superne circa uentriculum. bis anno parit. Caro scorpionum dura est, & cum sinapi manditur. Vt uero Icesius scribit, cartilagineam duritiem ha bet scorpius: alimentumque praestat copiosum: facileque excernitur, ut qui abstersoriam uim habeat. qui pelagij & rufo colore sunt, uberius alunt. locinoris doloribus scorpio marinus in uino necatur, ut deinde bibatur. Scol pius marinus necatus in uino, uesicae uitia & calculos sanat: lapis qui inuenitur in scorpionis marini cauda, pondere oboli potus. Pauos discutit scorpio in uino decoctus, ita ut foueantur ex illo. Scorpij marini fel alopecias A replet: oculorum suffusioni, albugini, hebetudini obscuritatiue medetur. Vel ut alij tradunt, fel marini scorpionis rusi cum oleo uetere aut melle Attico incipientes suffusiones discutit: inungi ter oportet intermissis diebus. 3 eadem ratio albugines oculorum tollit. Scorpaena, inquit Xenocrates, duram Scorpaena. habet carnem, saporis minime ingrati. In mari rubro sagittarius gignitur, Sagittarius. erinacei speciem habens, firmis & bene longis armatus aculeis. Dracaena. Ab Ephippo δρακαινὶς, id est dracaena uocatur. 2 Spinas, ἀκάνθας: uenenum habent, sed minime mortiferum. δρακαινίς. Plinius scorpaenam & scorpium tanquam diuersos enumerat: Athenaeus quoque differre tradit scorpium & scorpaenam & colore & succo. Scorpidas quoque narrat Aristoteles in alto foetificare: necdum constat an sint Scorpides. è scorpionum genere. De mugilum generibus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
