# De differentiis animalium 413.1-3

Edward Wotton, De differentiis animalium, 413.1 to 413.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/413.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/413.1

piosi existunt: sed cum adoleueriunt, tunc à caeteris piscibus corripiuntur. Ve-E scitur mugilis unusquisque phuco algaue, atque arena. Gulosus omnium maxime mugilis est atque insatiabilis, inquit Aristoteles: quocirca uentre distento grauescit: & cum sit ieiunus, uilis est. Cum hic metuerit, caput abscon6 dit, corpus totum occultari credens. Eidem tamen tanta facilitas, ut in Phoenice & Narbonensi prouincia, coitus tempore è uiuariis marem linea longa per os ad branchias religata emissum in mare, eademque linea retractum, foeminae sequantur ad litus: rursusque foeminam mares partus tempore. Scit mugil esse in esca hamum, insidiasque non ignorat: auiditas tamen tanta est, ut cauda uerberando excutiat; cibos, capitur autem esca, ex pane, lacte & menta. retia saltu nonnunquam superat. Viget mugilis autumno: deterior est cùm fert utero. Cùm plurimis piscium generibus imbres conducant, mu F gili tamen nocent: fit enim ut pluuiis multi ex his de facili excaecentur, si modum aqua excesserit. Et cum pisces omnes, dum utetum gerunt, graui stimulo agitentur, ita ut in terram exiliant, omnium maxime mugilem ita solicitari certum est. Mugilus & lupus quanquam inimici sunt capitales, tamen stato tempore congregantur. Saepe mugiles cauda abscissa uiuunt: abroditur uero à lupo eius cauda. Subit cestreus in amnes & lacus, ibique prospere degit. Cestres (ut Artemidorus tradidit) ascendunt in Nilum uere, cum praegnantes sunt: descendunt autem paulo ante pleiadum occasum unà omnes parituri: & tunc quoque in septa incidentes capiuntur. Sunt mugiles (ut Icesius author est) boni admodum succi: facile excernuntur, nec multum alunt. Porro ex alto mari mugil optimus habetur, sapore iucundo, subacri, lupo nihilo inferior. subiens hic purum lympidumque flumen carnis duritiem temperat, euad itque delicatior: qui uero in limosis lacubus stagnantibus ue locis capitur, uirosior est. Attritis imponitur cinis è capite mugilum: comburitur aute in fictili uase: illini cum melle debet.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
