Latin
Cap. CLXXX
Edward Wotton, De differentiis animalium 416
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CLXXX. Ascuntur cephali coeno, ut dictum est: dasquilli coeno &stercore. Salpa quoque stercore uescitur: uerum haec natura, ut alij alibi pisces principatum obtineant, ut coracinus in Aegypto, zeus Gadibus: circa Ebusum salpa, obsenus alibi: &qui nusquam percoqui possit, nisi ferula uerberatus. Stercore, ut diximus, uescitur salpa, piscis alioqui saxosis locis uictitans, algosisque &muscosis: atque alga pascitur herbisque. reperitur &in paludibus maritimis: sed esca foetida praecipue capitur, ut stercore. Quin &cucurbita capitur, quod ei ex omnibus uni euenit. Est uero piscis colore uarius, uirgis uel maculis quibusdam rubentibus distinctus. Serratos habet den tes: &solitarius uagatur. auditum habet peracutum. Semel parit, aestatis sci licet initio locis plurimis: nonnunquam uero autumno. Gustui fere ingrata salpa est, ut Archestratus author est: in usu autem cibario messis tem pore maxime habetur aut autumno: ut uero Xenocrates docuit, salpa quae in alto capiuntur, sapore sunt iucundo, subacri: abundeque nutriunt, nec facile corrumpuntur: quae uero apud litora, carnem habent duriorem, saporisque ingrati, &quae malum procreat succum. Salpe expurgat ul cera in linteolis concerptis. Gignitur &in mari rubro piscis stromateus nomine, salpae similis: uirgulas habens per uniuersum corpus extensas auri speciem referentes. Binis quoque uirgulis insignis est piscis, qui seserinus uocatur. Faber, qui &prisca consuetudine zeus appellatur, in Gadium municipio generosissimis piscibus adnumeratur. in Atlantico mari pasci tur, nec alibi. 1 Circa Ebusum, &c. Archestratus circa Mytilenem, Diphilus circa Alexandriam salpas praedicant optimas. 2 Virgis uel maculis, &c. Oppianus, αἰολώνοβς: Athenaeus, πολύγραμμος καὶ ερυθρόγραμμος. CLXXXI. Cap. De gobione PIscis paruus gobio est, &ex iis qui parui perpetuo manent. Gobius ap