Latin
420.1 to 420.4
Edward Wotton, De differentiis animalium 420.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
nisi tempore tepido non capiatur: utpote quod de humo ad summa tepo E ris gratia ueniat. Fiunt locis umbrosis &tepidis, quoties temporis beneficio solum tepescit, ut in Attica terra apud Salaminem, &iuxta Themistocleum, &in Marathone: nonnusquam uel cum aqua de coelo incessit oritur pisciculus hic in spuma, quae à copioso imbre cadente efficitur, unde no men spumae (ἀτρὸς) accepit: ferturque interdum per summa maris, (cum caelum tranquillum fuerit) &in spuma fluitat, perinde ac in fimo uermiculus uoluitur: quamobrem in loca complura genus id apuae affertur è mari: &copiose quoque generatur, &capitur anno tranquillo &humido. Iis itaque ortus partim ex limo aut arena, partim per summa facta putredine agitur. Reliquum uero apuarum genus, foetura piscium est: quae etenim co bites dicitur à gobionibus, ut modo diximus, paruis ignobilibus creatur. Quae uero phalerica uocatur, membradas gignit, quibus unà cum spinis uesci solemus: sicuti &aliis quae ex iis procreantur: uocantur autem trichides. Ex iis trichiae oriuntur, uile edulium, ut testis est Iulius Pollux. Trichias, uel, 6 ut Aristoteli uidetur, trichaeus, cum pontum ingreditur, uidetur &capitur: sed exiens nusquam uisus adhuc est: sed hi soli Istrum amnem subeunt, unde, quà diuiditur fluuius, per abditum terrę meatum in Adriaticum mare de fluunt: argumento est, quòd subeuntes ex Adriatico in meatus illos nunquam capiuntur: sed descendentes in Adriaticum semper. Trichias bis anno parit. Est apuae genus quoddam, quale in portu Atheniensium nascitur, quod encrasilochos dictos progenerat: ut uero quibusdam uidetur encrasilochi ex illo apuarum genere procreantur, quam cobitin appellari diximus: quin etiam genus aliud apuae est, quod maenarum &mugilum sit foetus. Illa ue ro altera quae aphros &aphritis dicta est, humida est, breuéque, ut dictum est, tempus durat, &restant tandem caput &oculi. sed iam piscatores quemadmodum deportare possunt inuenerunt: sale enim aspersa plus temporis adseruari potest.