# De differentiis animalium 423-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CLXXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/423-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/423-2

alosa, consideret lector. Atherina (quam aristam appellat Theodorus) è solitariorum genere (ita nanque interpretatur ῥναδας) prima in hoc genere parit: foetusque eius primum fere omnium apparet. parit atterens aluum arenae. 5 Chalceus piscis alius à chalcide est Cyzici frequens, figura terete, περιφορῆς τε καὶ κυκλοειδὴς: an idem sit, qui G faber? Chalcida Theodorus ericam interpretatur, nonnunquam & spuriam: quae inter fusaneos pisces numeratur, & qui semel patiunt. Verum eo in loco uidentur exemplaria omnia mendosa: nam chalcis gregalis est, non fusaneus: & ter parit. 6 Sardiniam habet Columella pisciculum salsamentis idoneum, & à chalcide diuersum: nisi deprauatus sit codex. Item sardinam Galenus, uel sardenam σαρδήνην.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
