Latin
424.5 to 424.6
Edward Wotton, De differentiis animalium 424.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Nonius Ego fecem primus &alec inueni. Horatius in primo Sermonum, Marcellus locum hunc citans piscem significare dicit. 3. Quas Graeci smaridas appellant, miror unde Theodorus cerros interpretetur, inquit Hermolaus. Sunt quidem Cerrus, gerres Plinio &Martiali quoque inter uiles pisciculos, sed diuersi à smaridibus, uti ex Gerres. Plinio ipso liquet lib. 32. Martial. lib. 12. Fuisse gerres aut inutiles maenas, Odor impudicus urcei fatebatur. Νοτόγραπτος, Vocam interpretatur Theodorus. Et certe lectio Pliniana in uetustis codicibus bocam habet, non box, ut notat Hermolaus. Bocas, inquit Festus, piscis genus est à boando, id est uocem emittendo. Ἀμφοτεροί τε βόκες, id est boces utrique dixit Oppianus: quasi duo sint eorum genera. De aliis quibusdam piscibus, qui uocales dicuntur. CLXXXV. Cap. Isces uocis quidem expertes sunt, ut diximus, sed sonos quosdam stridoresque mouent, qui uocales esse existimantur, ut lyra, ut chromis, de Lyra. Pisces uocales, Ἰχρύες φωνοαῦτες, Γοικιλία Porcus. Orthagorisc Porcus marinus.