# De differentiis animalium 43.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 43.1 to 43.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/43.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/43.1

Olfactus quoque, id est sensus odoris, hac eadem parte sumministratur. Mobiles esse nares natura uoluit, nec sicut aures sua compage immobiles. Pars nasi chartilaginea quę nares discriminat, interseptum uocatur: externas uero nanarium partes, περύγια. In utraque nasi parte, loca illa quae sub oculis caua cernuntur, priuatim etiam κάλα, id est caua dicuntur: quae ex morbo aut aliàs inter B dum ex cruditate laborantibus facile attolluntur. Quae uero sub iis inter nasum & aures ueluti margines leuiter eminent, oculosque ab inferiore parte tutantur, malę & genę dicuntur. Sub iis laxiores partes, quae iratis, aut spiritu à pul mone reuocato compressis adhoc labiis inflantur, buccę sunt, hilaritatem risumque indicantes, ut inquit Plinius. Est deinde maxilla duplex: cuius pars prior (quae scilicet labro subiacet inferiori, atque in rotundum quoddam acumen tendit) mentum, posterior mandibula est. Labra mox à naso habentur, caro permobilis. Quod supra labra est, & infra nares, μύσταξ dicitur, & ὑπίν, id est mu stax. Quod autem sub mento est carneum, αἰθερεὸν uocatur. Quod autem intra labra & maxillas describitur, os est, quo scilicet cibus recipitur: cuius partes, palatum, & fauces siue guttur. Fauces autem & guttur appello parte C illam oris uniuersam, quae gulae praetenditur. Inest & pars sentiens saporem, lingua: cuius pars prior quae acuta est, πελλοσσίς dicitur: caro uero qua inferiorem attingit maxillam, ἀπολλασίς. Ea linguae pars quę ad fauces est, & quae (ut nonnullis uidetur) gustus sensum habet acutiorem, γεῦσιs nomina tur, & κεφαλύνη. utrosque uero linguae cauos sinus, κεράμους uocant. carne rara & fungosa lingua constat: eius pars quaedam ligula est, quae pluribus infra explicabitur. Quod in ore bindum cernitur, tonsillae: multifidum uero, gingiuae appellantur. Carne hae constant, intusque dentes ossei cohaerent, utraque maxilla sexdecim, in homine saltem. primores quaterni lati & acuti, eò quòd secant, τομεῖς appellantur: ij omnes singulis radicibus innituntur. Hos utrinque sequuntur qui κανόδοντες, id est canini uocantur: quibus singulae quoque radices insunt, ij partim acuti sunt, partim lati: quippe qui infra latiusculi, supra arctiusculi sunt.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
