# De differentiis animalium 43.5-6

Edward Wotton, De differentiis animalium, 43.5 to 43.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/43.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/43.5

ultra hos sunt maxillares, qui & molares dicuntur, quini ab utroque latere: nonnullis uero non quini, sed qua terni seniue oriuntur. Ex his, qui in intimo ore sunt, συφρονηστῆρες appellan tur: quibus utrinque iunguntur qui ὀψιγονοι, id est serotini uocantur, post uicesimum demum annum excrescentes: nonnullis etiam senescentibus pro dierunt: multis & octogesimo. Molares, qui maxillae superiori insunt; ter nis ferè, qui inferiori binis radicibus adhaerescunt, nonnullis tamen exceptis, qui supra saepe cum quaternis, infra cum ternis radicibus depraehen duntur: praesertim duo primi interiores, qui & intimi. Totus uero dentium ordo φραγμὸς dicitur, id est dentium acies. Parte autem oris penitiore, particula pendet carnea, columella nomine: quae si immodice humecta intu-E mescat inflammeturque, uuae nomine uocatur. F. Caput, graece κεφαλὴ dicitur, πόλος, κρανίον, κόγχες, σκαρίον. poëtα κώδειαν uocant, à papaueris capite hoc nomen deriuantes. Calua, quae & caluaria, κρανίον. Sinciput, βρέθμα, βρειμός. Occiput & occipitium, ἰκόν. σεφάνη pro extremo capillorum ambitu, etiam περίδρομος dicitur. Vertex capitis, κορυφή. Orpheus μεσόκρανον uocauit. G. Faciem, & πρσωπον eam partem nominamus, inquit Aristoteles, duntaxat in homine.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
