Latin
Cap. CLXXXVI
Edward Wotton, De differentiis animalium 431
Unproofread scanNot analysed yet
orcynis, eadem fere narrat Oppianus de maioribus thynnis: nempe quòd ex oceano per E fretum Gaditanum ingrediuntur mare mediterraneum: quo fit, ut plurimi in Iberico Tyrrhenoque mari capiantur: postea uero passim reliquum mare pererrent. Orcynorum genera statuere uidetur Oppianus πρηνάδας &κυβείας, qui in alto pelago degur, raroque ad litora accedunt. Orcynes quoque Aristoteli in alto foetificant. 14. Si quis ea quae hoc in loco afferuntur ex Plinio &Athenęo conferat, (mea quidem sententia) si non iidem, at similes certe erunt, parumque inter se different, melandrys, apolectus orcynus &xanthias, triton, synodontis &chelidonias. Hermolai coniectura est tritonem eundem esse, quem Graeci chelidoniam uocant: apolectum uero, quam cynodontida: Athenaeique sensum explicat aliter atque nos reddidimus: hoc scilicet pacto, Maior pelamis synodontis appellatur, durior quàm chelidonias. Item paulo post, Orcynus similis est chelidoniae cum magnus est: Athenaeus uero, in nostris saltem codici biis ita habet, Ἡ δὲ μείζων πηλαμὶς συνοδοντὸς καλεῖται: ἀναλοτῶν μεν τοι ὁ χλιδονίας τῇ πηλαμίδι σκληρότόρος. Et paulo post, ὁ δὲ ὅρκανος βορβορώδης καὶ ὁ μείζων προσίοικε τὰ χυλιδονίᾳ κατὰ τὴν σκληρότητα. In iis tua coniectura utere lector.