# De differentiis animalium 431

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CLXXXVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/431
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/431

orcynis, eadem fere narrat Oppianus de maioribus thynnis: nempe quòd ex oceano per E fretum Gaditanum ingrediuntur mare mediterraneum: quo fit, ut plurimi in Iberico Tyrrhenoque mari capiantur: postea uero passim reliquum mare pererrent. Orcynorum genera statuere uidetur Oppianus πρηνάδας & κυβείας, qui in alto pelago degur, raroque ad litora accedunt. Orcynes quoque Aristoteli in alto foetificant. 14. Si quis ea quae hoc in loco afferuntur ex Plinio & Athenęo conferat, (mea quidem sententia) si non iidem, at similes certe erunt, parumque inter se different, melandrys, apolectus orcynus & xanthias, triton, synodontis & chelidonias. Hermolai coniectura est tritonem eundem esse, quem Graeci chelidoniam uocant: apolectum uero, quam cynodontida: Athenaeique sensum explicat aliter atque nos reddidimus: hoc scilicet pacto, Maior pelamis synodontis appellatur, durior quàm chelidonias. Item paulo post, Orcynus similis est chelidoniae cum magnus est: Athenaeus uero, in nostris saltem codici biis ita habet, Ἡ δὲ μείζων πηλαμὶς συνοδοντὸς καλεῖται: ἀναλοτῶν μεν τοι ὁ χλιδονίας τῇ πηλαμίδι σκληρότόρος. Et paulo post, ὁ δὲ ὅρκανος βορβορώδης καὶ ὁ μείζων προσίοικε τὰ χυλιδονίᾳ κατὰ τὴν σκληρότητα. In iis tua coniectura utere lector.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
