# De differentiis animalium 44.1-4

Edward Wotton, De differentiis animalium, 44.1 to 44.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/44.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/44.1

Nam piscis aut bouis περσωπον faciemue dicere non solemus, sed περιτομὴν Graeci dicunt: ut in auibus ῥάμφος, & ῥύγχος. περσωπον in homine, à reipsa nomen accepisse uidetur: quod enim unus animalium homo erectus est, solus prospicit ante uersus, uocenque ante uersus mittit. Frons, μέτωπον ἢ μετώπτον. μετφρνον etiam dixere quidam. Tempora, κροταφοί. Supercilia, ὀφρύες, ἀμαρυγαὶ, σκανία. Oculi, ὀφθαλμοὶ, ὄμματα. Palpebrae, βλέφαρα. Plinius genas dixit. Cilia βλεφαρίδες. Celsus ferè pilos palpebra-E rum uocauit: eosdem Plinius palpebras dixit. H. Extremum ambitum genae superioris, inquit Plinius, antiqui cilium uocauere, unde & supercilia. τάρσοι dicuntur & ἕλυφα, ἐνφυχώματα, ὀρχρί. Pupilla, κόρη. Nigrum oculi, τὸ μέλαν καὶ ἔρις. Candidum oculi totum (quidam albuginem uocant) τὸ λευκὸν: σφενδόνη etiam dicitur & λογάς. Angulus oculi κανθός. Oculorum pars illa, quae in medio est, quam pupillam uocant, κόρη est, uti modo diximus. Ambiens autem hanc circulus, ipis uocatur. Huius uero partes, quae pupillae proximae sunt nigrae, πασσαί. Circulus qui candido proximus est, ἄλως. Quae ultima pars candidi totius est, πρέμνον uocatur. Totus oculorum ambitus, κόν. Angulorum oculi radices, ἐγκανθίδες, ἢ ἐπικανθίδες. Quarum quae naso proximae sunt, ῥαντῆρες dicuntur & πηγαί: quae uero tempora spectant, παρωπίαι. Concauae altitudines quibus oculi continentur, quae palpebras circundant, κέγχρι appellantur, & γλήναι à nonnullis. Auris, οὖς, ἀκον, ἀκουσμα. Auriculam, Celsus etiam aurem uocat, πτερύγωμα, πτερύγιον. Meatus auditorius, ἀκουστικὸς πόρος. Pinna, ἀντιλόβιον. Fibra λόβος. Aristotelis aetate, inquit Pollux, omnes auriculae partes praeterquam λόβος, id est fibra, nomine carebant: uerum medici postea haec imposuere uocabula. Auricularum ipsarum exterior ambitus, κεχλίας, interior uero σκάφος est. Pars quae ad tempora uergit. πτερύγιον, inferior autem λόβος. i. fibra uocatur: & interior κυψέλη, unde & aurium sordibus idem nomen quod concauum est, ἀστακὸς, quod ueluti fundamentum est aut pauimentum, κρότων. Ipsius autem concaui sinus, quod in ea parte est quae ad tempora uergit, & ad auris interiora reflectitur, βάχος: opposita uero pars ἀντίφαχος dicitur: sicuti & eius partis, quae fibra dicta est, quod prominet, περιλέβιον: quod κυδέλῃ proximum est, τέττις: quod super hanc est acutum in superiore fibrae ambitu, ἀντιλόβιον. Eius autem partis quae φάγος dice batur, quod tempora spectat ἀκουὴ dicitur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
