Latin
Cap. CLXXXVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 440
Unproofread scanNot analysed yet
gigni antaceum prodit AElianus. utrinque quaternas, easque duplices, nouissima excepta. fel continet iecori E annexum. Cum parit, continentem emittit suum foetum, continuoque filo sibi cohaerente, ut rana. Pariunt glanes grandiores altiore gurgite: quip pe cum nonnulli sex pedum altitudine pariant, minores breuiore contenti sunt uado: pręcipue ad radices salicis aut cuiusuis arboris, atque etiam inter arundines &algas muscosamue congeriem. Cum caeterae foeminae in triduo excludunt, si mas attigit: tardissimum tamen glaneos incrementum ex ouo est.