# De differentiis animalium 440

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CLXXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/440
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/440

gigni antaceum prodit AElianus. utrinque quaternas, easque duplices, nouissima excepta. fel continet iecori E annexum. Cum parit, continentem emittit suum foetum, continuoque filo sibi cohaerente, ut rana. Pariunt glanes grandiores altiore gurgite: quip pe cum nonnulli sex pedum altitudine pariant, minores breuiore contenti sunt uado: pręcipue ad radices salicis aut cuiusuis arboris, atque etiam inter arundines & algas muscosamue congeriem. Cum caeterae foeminae in triduo excludunt, si mas attigit: tardissimum tamen glaneos incrementum ex ouo est.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
