Latin
Cap. CLXXXVII
Edward Wotton, De differentiis animalium 442
Unproofread scanNot analysed yet
uorax dicitur à diuo Ambrosio in Hexam. 4. Mari extrahitur. subaudi silurus, ni fallor, sed alius à priore: ita enim seruabitur sincera lectio pliniana, consentientibus uel antiquis omnibus codicibus, quos equidem uiderim. Nam quòd à nonnullis legitur hoc pacto: &in Danubio Mario extrahitur porculo marino simillimus, mera coniectura Mario: mihi certe uidetur esse: neque enim exemplar ullum uerustum, eorum quae mihi uidere contigit, tale quippiam indicat. Neque mario piscis nomen, quod sciam, apud ullum habetur authorem. Glanis autem qui in Danubio Istróue gignitur, meminit Athenęus lib. 7: Beluas quoque perniciosas quasdam scribit Pausanias in Rheno &Istro gigni, quibus nomen non indidit, sed forma similes esse tradit glanibus, qui in Hermo &Meandro proueniunt, excepto colore nigriore &corporis robore, in quibus glanes inferiores sunt. Aelianus uero prodit glanem piscem, incolam Meandri &Lyci Asianorum fluminum, &Europei Strimonis, siluri speciem similitudinemque gerere: eundemque suorum foetuum amantissimum esse, matem saltem: qui foetum assidue ab aliorum piscium iniuriis tuetur atque seruat. Si quis horum authorum loca diligenter conferat, uidebitur eadem esse belua apud Pausaniam, cui nullum nomen ab eo est inditum, cum eo qui silurus uocatur ab Aeliano, &qui silurus est grassator Plinio, &uorax D. Ambrosio: &item glanis Athenaeo. Alius deinde erit silurus, qui mari extrahitur porculo marino similis: &in Boristhene memoratur, &c. Et qui ab Ausonio describitur: atque Antacaeus: fortasse idem qui Antacaeus Herodoto &Straboni, de quo infra. 5 Glanius, ni falGlanius. lor, alius est, ut qui marinus est, non fluuiatilis. De glani non memini legisse quòd sit ma rinus. 6 Sex pedum altitudine. Κατοργύας dixit Aristoteles, quod Theodorus reddidit trium passuum altitudine, id est, quindecim pedum. Qua custodit. Plinius lib. 9, Silurus mas solus omnium edita custodit oua, saepe &quinquagenis diebus ne absumantur ab aliis. 8 Hamis assuetus, ἀγκιστροφάγος, id est, hamos ante ederit. Silurus, &c. Haec non Siluro, sed feli attribuunt nonnulli, αἰλουρον non σιλοῦρον legentes C apud Dioscoridem: inde forsitan persuasi, quòd apud Galenum lib. II de simpli. med. facultat. ita habeatur, αἰλούρων, id est felium salsarum carnem tritam atque impositam spicula corpori infixa extrahere aiunt. Quo quidem in loco ego potius σιλούρων quàm αἰλούρων legerim (facili sane scriptoris lapsu) uel ex Paulo Aegineta, qui in litera 2. hęc habet de siluro, non de aeluro. 10 Quod Herodotus ἀνάκανθα dixit hoc modo expressit Plinius: &de eodem forsitan pisce in siluro. De aliis quibusdam fluuiatilibus, &lacustribus piscibus. Cap. CXC. Esos Esox. CVnt &in quibusdam amnibus nonnulli praedictis haud minores: Esos Aliàs, Esox in D in rheno, Attilus in pado inertia pinguescens ad mille aliquando libras Rheno.