# De differentiis animalium 445

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CLXXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/445
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/445

nullis saxo percusso sub quo latent: protinus enim exturbantur, ut qui au Thymalus. diant, & caput per strepitum tententur. Piscem thymalum à thymi odo Thymus. re sic nuncupatum Ticinus fluuius Italiae procreat. is ad cubiti magnitudinem accedit: lupi & mugilis mediam speciem similitudinemque gerit. Eius capiti non qualis caeteris piscibus odor est: sed thymo similem recens colle cto odorem reddit. Non alia ferè esca quàm culice, illa quae homini nocte diéque infesta est, capitur: ut qua sola fere delectatur. Capito, &c. Cephalum interpretantur nonnulli capitonem, uerum rectene ar secus, nondum certum est. Sario, aliàs fario, Carini & balagri, &c. Ita legit Fario. Theodorus: Graeca autem exemplaria habent, sed mendose, κυποῖνες καὶ βαρεῖνος

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
