# De differentiis animalium 447.5-7

Edward Wotton, De differentiis animalium, 447.5 to 447.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/447.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/447.5

Nullum ex iis oua habere cernitur, sed statim foetum concipiunt, ex quo redacto in for Fαtu, κύημα mam animal constat, quemadmodum homo & quadrupedes quae animal pariunt. Coeundi modus omni cetario generi ide qui piscibus est: supinis D enim admotis partibus rem peragunt: nec parum multumue temporis, sed mediocre in coitu ipso consumunt: & paulo quàm pisces diutius in coitu morantur. Cetacei, prope omnes, (quemadmodum pisces cartilaginei) mi nores pisces resupinati corripiunt: habent enim os subter: unde fit, ut periculum minores pisces facilius possint euadere: alioqui pauci admodum ser uarentur: quippe cum delphini celeritas atque edendi facultas mira esse uideatur. Beluae omnes marinae, quae ingenti sunt mole, (exceptis canibus) & tardius se mouent & uisu sunt hebetiore. Duram habent carnem cotacea omnia & excrementosam, prauique succi. Atque recens eorum caro, ni optime concoquatur, crudi succi plurimum in uenis congerit: senibusque cibus omnino inutilis habetur. Quamobrem ipsis sale conditis ferè in cibis utimur: ita enim fit, ut alimentum quod ex ipsis in corpus digeritur, & te E nuius reddatur, concoctionique & sanguini generando accommodatius. Iu ba in iis uoluminibus, quae scripsit ad C. Caesarem Augusti filium de Arabia, tradit cetos sexcentorum pedum longitudinis in flumen Arabiae intras se: pinguique eius negotiatores & omnium piscium adipe camelos perungere in eo situ, ut asilos ab his fugent odore.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
