# De differentiis animalium 448-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXCIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/448-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/448-2

Cap. CXCIIII. A Ansuetudine, amore, celeritate, forma atque robore, non in hoc tan NItum cetaceo, sed in omni marino genere, reliqua facile superat delphinus: plurima enim narrantur indicia morum placidorum ac mitium, & amoris quoque in pueros. Certum habent uocabulum, inquit Solinus, quo accepto, uocanteis sequuntur: nam proprie Simones nominantur: nomenque Simonis omnes miro modo agnoscunt, maluntque ita appellari. Ho2 minis amicum animal delphinus, obuiam nauigiis uenit: alludit exultans, certat etiam, & quanuis plena praeterit uela. Et, ut cecinit Ouidius, Vndique dant saltus, multaque aspergine rorant. Emerguntque iterum, redeuntque sub aequora rursus: Inque chori ludunt speciem, lasciuaque iactant Corpora: & acceptum patulis mare naribus efflant. Velocissimum omnium animalium, non solum marinorum delphinus, sed

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
