# De differentiis animalium 448-3

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXCIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/448-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/448-3

ocyor uolucre, acrior telo: ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio pene in uentre, nullus piscium celeritatem eius euaderet. sed affert moram prouidentia naturae: quia nisi resupini atque conuersi non corripiunt. Cete est delphinus: neque branchias habet ut piscis, neque ouum, sed animal generat, & fistulam ad dorsum gerit. Dorsum illi repandum, rostum simum. In dorso cultellata inest penna, qua uel crocodilum interimit: uel, ut inquit Solinus, aculeatae sunt spinę dorsuales: cum ira subiacet, inhorrescunt: cum animi conquiescunt, quibusdam receptaculis operiuntur. Falcata illi nouissima cauda est: Qualia dimidiae sinuantur cornua lunae. Lingua, contra aquatilium naturam, libera absolutaque & mobilis est, bre uis atque lata, haud differens suillę. Pro uoce gemitus humano similis: caret enim labris quibus uocis aliquem possit articulum afformare. Audit quidem, sed nullis cauernis quae uicem praestent aurium. Voces hominum aquilonis flatu celerius haurit: contrà, austro spirante, auditus obstruitut. Et cum olfactus quoque nullam partem sensoriam habeant manifestam, tamen sa gaciter odorantur delphini. Mammas habet foemina & lac, (animal enim concipit ilico & creat, ut modo diximus) quas continet non parte superiore, sed in ima aluo prope genitale: nec modo quadrupedum, papillas conspi A cuas habet, sed uelut alueolos quosdam humoris duos paulo in obliquum porrectos, utroque de latere singularem, è quibus lac fluit, quod ore catulorum sectantium parentem excipiatur: idque iam à nonnullis manifeste perspectum est: neque tamen aliud animal, inquit Plinius, in cursu lambitur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
