Latin
Cap. V
Edward Wotton, De differentiis animalium 45
Unproofread scanNot analysed yet
uerum Plinius partem hanc quam Celsus &Theodorus fauces uocant, guttur appellat: fauces uero summam gulae partem, sicuti postremam stomachum dixit. Lingua λλοττα, ἢ λλῶσσα, à nonnullis χεῦσις uocatur, aut πλῆκφου γεῦσις: &totum membrum significat &membri partem, ut dictum est. Sed quod hic diximus (Pollucis authoritate) gustus sensum acutiorem illi linguae parti inesse quae ad fances est: contra Aristoteles eam, sentiendi istam uim praecipue obtinere scribit, parte sui primore. Nam si interiore tangatur, minus eam sentire existimat. Ligula, à Plinio minor lingua uocatur: Graeci ἐπιγλωττίδα uocant. Tonsillae παρίσμια &ἀντιάδες dicuntur. Galenus παρίσμια inflammationem earum, quae prope tonsillas sunt, partium, &ἀντιάδας priuatim tonsillarum ipsarum inflam mationem esse ait. At Celsus ἀντιάδας, tonsillas, quae post inflammationes induruere, à Graecis uocari scribit. Tonsillae in intimo ore quatuor conspiciuntur: binae ad linguę radicem, singulae utrinque conspicuae: &binae penitiores, quas Pollux μᾶλα uocari tradit. Gingiuae οὕλα: ut uero Polluci placet, carnes quae dentes continent, quae quidem externae sunt, οὕλα: quae uero internae, ἔνουλα: &quae inter dentes ipsos continentur, ἀρμὸ dicuntur. Dentes, ὁδόντος, τομεῖς. Dentes primores acuti, etiam διχαστῆρες dicuntur, &κτένες, &γελάσινοι. D. Maxillares, χόμφιοι. Molares, μύλαι, ὁ ψέγονοι etiam, κραντῆρες, &latine genuini. Columella, κίων, ἢ κιονὶς, ἢ γαργαρεών. Vita σταφυλή.