# De differentiis animalium 45-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/45-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/45-2

Cap. VII. De collo & eius partibus. Ollum deinde id appellamus quod inter caput & armos humeros ue Cinteriacet. Quantum uero colli ipsius cartilagineum, priorem obtiC nens situm, uocem transmittit & halitum, id arteria, & aspera arteria nominatum est. Haec autem accipiendi reddendique tantummodo spiritus officio fungitur. Nihil enim aliud nec siccum uel humidum pati ipsa uidetur: sed ubi in eam tale quid deerrauerit, tandiu torquetur, dum excu tiat quod dilapsum est. At uero quantum interius carneum spinae praeiacet, gula dicitur: qua cibus atque potus deuoratur. Ipsius autem asperae arterio pars summa, quae uocis instrumentum est primum ac pręcipuum, larinx dicitur: apparentque in collo tangenti durum: & inter transglutiendum sus deque moueri cernitur. Vitima autem colli anterioris pars, cui proxime subest iugulum, ὑποδερίς dicitur. Pars uero posterior colli, extima ceruix appella ta est. Partes thorace tenus dispositae hae sunt. B. Collum, idem & ceruix, graece ἀυχὴν, φάχυλος, (utrunque simul posuit Aristoteles 4. de partibus animalium, καὶ τὰ περὶ τοῦ καλουμένου ἀυχωνα καὶ φαχυλον) dicitur & δειρὰ: hinc ultima colli anterioris pars, ὑποδρὶς dicta est. Plinius ceruicem à collo distinguit. C. Ceruix, inquit, nulli nisi quibus utraque haec arteria & gula, caeteris co lum, quibus tantum gula. Ceruix flexilis est ad circunspectum. Arteria, & aspera ar teria, ἀρτηρία, καὶ τραχεῖα ἀρτηρία, & βρόγχος quoque dicitur. Gula, στόμαχος, δισόφαγος λαιμὸς, & λευκανία Homero. stomachum etiam uocant Latini, ut Cicero 2 De natura deorum, & Celsus lib. 4. Plinius tamen stomacho abutitur pro ore uentriculi. Galenus utrunque significare tradit, gulam scilicet & os uentriculi, quod καρδαν, id est cor ueteres nominare solebant. Larynx, λάρυγξ, quandoque etiam φάρυγξ & βρόγχου κεφαλῆ. Extima ceruix, ἐπωμὲς: dicitur & haec colli pars τίνων. Ἐπωμὶς Galeno est musculus superiorem humeri partem occupans, & praeterea ea dorsi pars quae humeri articulo proxima est.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
