# De differentiis animalium 45

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/45

uerum Plinius partem hanc quam Celsus & Theodorus fauces uocant, guttur appellat: fauces uero summam gulae partem, sicuti postremam stomachum dixit. Lingua λλοττα, ἢ λλῶσσα, à nonnullis χεῦσις uocatur, aut πλῆκφου γεῦσις: & totum membrum significat & membri partem, ut dictum est. Sed quod hic diximus (Pollucis authoritate) gustus sensum acutiorem illi linguae parti inesse quae ad fances est: contra Aristoteles eam, sentiendi istam uim praecipue obtinere scribit, parte sui primore. Nam si interiore tangatur, minus eam sentire existimat. Ligula, à Plinio minor lingua uocatur: Graeci ἐπιγλωττίδα uocant. Tonsillae παρίσμια & ἀντιάδες dicuntur. Galenus παρίσμια inflammationem earum, quae prope tonsillas sunt, partium, & ἀντιάδας priuatim tonsillarum ipsarum inflam mationem esse ait. At Celsus ἀντιάδας, tonsillas, quae post inflammationes induruere, à Graecis uocari scribit. Tonsillae in intimo ore quatuor conspiciuntur: binae ad linguę radicem, singulae utrinque conspicuae: & binae penitiores, quas Pollux μᾶλα uocari tradit. Gingiuae οὕλα: ut uero Polluci placet, carnes quae dentes continent, quae quidem externae sunt, οὕλα: quae uero internae, ἔνουλα: & quae inter dentes ipsos continentur, ἀρμὸ dicuntur. Dentes, ὁδόντος, τομεῖς. Dentes primores acuti, etiam διχαστῆρες dicuntur, & κτένες, & γελάσινοι. D. Maxillares, χόμφιοι. Molares, μύλαι, ὁ ψέγονοι etiam, κραντῆρες, & latine genuini. Columella, κίων, ἢ κιονὶς, ἢ γαργαρεών. Vita σταφυλή.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
