Latin
Cap. CXCIIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 451-2
Unproofread scanNot analysed yet
quam humorem, quam ore acceperat, reddit: qua &summa aqua innatantes in sublime nimbos efflat. Balenae musculus quandoque praegraui superciliorum pondere, obrutis eius oculis, infestantia magnitudinem uada praenatans demonstrat, oculorumque uice fungitur. Mammas habet balena &lac. &mammis nutrit foetus, ut delphinus: &pulmonem, ideoque &respirat: editamque per summa aequoris fistula dormit, sicuti &caetera quae fistulam gerunt: nonnunquam uero etiam desilit in terram, solem passura calentem. Parit balena cum plurimum binos, magnaque ex parte singulos. balenae coagulo in lethargum uergentibus, ad olfactum utuntur. Balenin nostra maria penetrant, inquit Plinius. In Gaditano oceano non ante bru G mam conspici eas tradunt: condi autem aestatis temporibus in quodam sinum placido &capaci, mire gaudentes ibi parere. Hoc scire orcam infestam 1 his beluam: cuius imago nulla representatione, inquit Plinius, exprimi possit alia, quàm carnis immensae dentibus truculentae. Et Festus, orcae, inquit, teretes sunt atque uniformi specie. irrumpunt ergo in secreta, ac bale narum uitulos &foetas etiamnum grauidas lacerant morsu: incursumque seu liburnicarum rostris fodiunt. Illae ad flexum immobiles, ad repugnandum inertes, &pondere suo oneratae, tunc quidem &utero graues, pariendiue poenis inualidae, solum auxilium nouere in altum profugere, &se toto defen dere oceano. Contrà orcae occurrere laborant, seseque opponere, &cautium angustiis trucidare, in uada urgere, saxis illidere. Spectantur ea praelia seu mari ipso sibi irato, nullis in sinu uentis: fluctibus uero ad anhelitus ictusque, H quantos nulli turbines uoluant. Ingentis magnitudinis orcam à Claudio principe in portu Ostiensi oppugnatam narrat Plinius. Maximum animal in Indico mari pistrix balena est: narrantur enim balenae quaternùm iuge 2 rum: pistrix ducenûm cubitorum. In Gallico oceano maximum animal 3 physeter est, columnae modo se attollens, altiorque nauium uelis, diluuiem quandam eructans, ut nimbosa illa alluuie plerunque deprimat alueos nauigantium. Physeteres cum flatum efflant, (ut inquit Strabo) apparet longius 4 intuentibus nebulosae cuiusdam columnae similitudo. Tubarum sonitu, multiplici plausu, strepituque id genus ingenti terrentur maxime. Orcam, &c. ὄρυγας habet Strabo inter cetacea: an iidem sint cum orcis, an sit liber A mendosus? 2 Iugerum continet pedes ducentos quadraginta. 3. Pistrix, &c. Pristes Aristoteli &Oppiano cete est: idem forsitan qui pistrix. Et in Vergiliano illo, de Scylla monstro, (-Postrema immani corpore pistrix.) In quibusdam exemplaribus habetur pristes: apud Oppianum habetur πρῆστις, sed legendum arbitror πρίσης. 4 Physeteres. φύσσαλες ab Oppiano inter cete numeratur: an idem qui φυσιτήρ? φύσσαλος. De aliis quibusdam marinis beluis &monstrosis. Cap. CXCVI. Dromones.