Latin
Cap. CXCIIII
Edward Wotton, De differentiis animalium 453
Unproofread scanNot analysed yet
Tria haec ultima genera, pi scium nomine uocauit Plin. accolae audiere longe. Et diuo Augusto legatus Galliae complures in litore E exanimes Nercidas scripsit. In eo quoque, quod circa Taprobanam insulam mare est, cete existere muliebri facie fertur: iisque pro crinibus spinas esse. Authores habeo, inquit Plinius, in equestri ordine splendentes: uisum ab his in Gaditano oceano marinum hominem toto corpore absoluta similitudine, ascendere nauigia nocturnis temporibus, statimque degrauari quas insederat partes, &si diutius permaneat, etiam mergi.