# De differentiis animalium 453

Edward Wotton, De differentiis animalium, Cap. CXCIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/453
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/453

Tria haec ultima genera, pi scium nomine uocauit Plin. accolae audiere longe. Et diuo Augusto legatus Galliae complures in litore E exanimes Nercidas scripsit. In eo quoque, quod circa Taprobanam insulam mare est, cete existere muliebri facie fertur: iisque pro crinibus spinas esse. Authores habeo, inquit Plinius, in equestri ordine splendentes: uisum ab his in Gaditano oceano marinum hominem toto corpore absoluta similitudine, ascendere nauigia nocturnis temporibus, statimque degrauari quas insederat partes, & si diutius permaneat, etiam mergi.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
