# De differentiis animalium 454-2

Edward Wotton, De differentiis animalium, DE ANIMALIVM DIF¬ G. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/454-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/454-2

DE ANIMALIVM DIF G FERENTIIS LIBER IX. Continet animalium exanguium differentias, & priuatim insectorum. De animalibus exanguibus. Cap. CXCVII. Onsummata iam disputatione de toto animalium genere, quod sanguine praeditum est, quę reliqua nobis pars superest, absoluamus. Nunc igitur ordinem persequemur eorum, quae sanguine carent: indeque ἄναιμα, id est exanguia dicta sunt: continent enim haec non sanguinem, sed humorem alium qui sanguini proportione respondeat: qui in hoc a nimalium genere sit ultimum corporis alimentum, sicuti sanguis in iis quae sanguine praedita sunt. Porro genera in hoc ordine plura sunt: primum genus inse ctorum est: secundum eorum quae μαλάκια, id est mollia appellamus: tertium, quae crustis tenuibus operiuntur, μαλακότρακα, id est crustacea aut crustata di cta, ut cancrorum genus & locustarum: quartum, quae silicea testa concluA sa muniuntur, ὀφοκκόλερμα dicuntur: quale genus concharum & ostrearum est. Cum animalia quaeque sanguinea partes tum interiores, tum exteriores suis quasque appellatas nominibus habeant, genus quod sanguine caret, pluribus uacat: iam enim uiscera quae cuique sanguineo insunt omnia, nullum exangue quod habeat nouimus.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
