# De differentiis animalium 455

Edward Wotton, De differentiis animalium, DE ANIMALIVM DIF¬ G. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/455
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/455

Partes tamen ad uictum pertinen tes omnia necessario habent, quanquam uarie, propter loca quibus cibum recipiant: communes enim omni animalium generi partes sunt, os, uenter, intestinum. Caput nonnullis indiscretum est, ut cancris & iis quae mollia di cuntur: oculos habent maxima ex parte, exceptis testatis, omnia: linguam quoque & dentes, sed uarie, ut in unoquoque genere explicabimus. Horum etiam genus omne, quae quidem pedibus fulciuntur, multipes est, nec ullum B fere quadrupes habetur: & cruscula omnia, exceptis extremis, à latere affiguntur: & partim sursum uersus flexum habent, partim uero retrorsum sublęsa subtortaue uergunt: medij nanque pedes subinde ambigui sunt, (quod Graeci ἐπαμφοτορίζειν dicunt) atque amplius in latus flectuntur. at uero tum priora crura tum posteriora retro flectunt. Omnium uero motus per diametrum agitur, quomodo etiam subsistere solent. Neque sanguinem (ut modo diximus) neque omnem uiscerum naturam ullum ex iis obtinet: nihil etiam eorum, quorum gratia uiscera habent animalia sanguine praedita, datum eiusmodi animalibus est: non enim uenas haec habent, non uesicam, non usum spirandi: sed tamen unum quod cordi proportionetur, id habeant necesse est. Hoc in mollibus quidem & crustatis ea pars est, quę à nonnullis μύτις mu- Μύτις, Mutis. C tisue appellatur: in testatis minus quidem patet, attamen in medio semper quaerendum hoc principium est: insectis uero inter caput & uentris alueum est. Sanguis etiam quanquam iis deest, quod sanguinis tamen proportionale est: quodque eandem fere in genere exangui obtinet uim, quam sanguis in compote illo sanguinis, habet. Nullum ex iis quae sanguine carent uel adipem habet uel seuum: quandoquidem sanguis iis deest. Osse carent exanguia omnia, sed neque spinam habent ut pisces: aliud tamen quod proportionale ossium est, & quod sua duritie molliorem corporis partem, hoc est, carnem seruare possit, habent: uerum hoc praesidium aliis intus est, aliis foris: nam quae crusta operiuntur, ut cancri genusque omne locustarum, & quae testata dicuntur, ut ostreae, his omnibus caro intus: terrenum autem il D lud quod contineat & conseruet, foris est. At uero animalia insecta & molia contrà quàm haec, & modo inter se opposito constant: nihil enim ossis, nihil terreni habere discretum uidentur, quod dignum effatu sit: sed mollia ferè tota, carnosa & tactui cedentia sunt, naturam inter neruum & carnem obtinentia: mollis enim ut caro est, sed intendi potest ut neruus. Habent e tiam intus quod piscium spinis proportionetur, ut sepiae quod sepium uocant: lolligines quod gladiolum: at polypi nihil eiusmodi habent. Insecta contrà quàm haec constant, ut modo diximus: quippe quae nihil habent duri aut mollis discretum: sed dura toto corpore sunt, duritie tali, ut osse carnosiora, carne magis ossea terrenaque magis constent. Quae sanguine uacant, a nimalibus non idem membrorum ad generationem pertinentium modus: sed tum inter seipsa, tum etiam cum sanguineis dissident. Et plurima qui E dem coire apertum est: testacea uero an ulla coeant, incertum est.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
