# De differentiis animalium 457.6-7

Edward Wotton, De differentiis animalium, 457.6 to 457.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/457.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/edward-wotton/de-differentiis-animalium/457.6

Insectorum enim complura non uictus tantum, sed armorum gratia dentes possident. Quibus igitur non in ore est aculeus, haec dentes habent, cibi scilicet aut conficiendi aut capiendi admouendique gratia, ut formicae, & id genus alia. Ad haec antennae, id est, cornicula ignaua nonnullis ante oculo: 1 praetenduntur, ut papilioni & carabo: quae autem in hoc genere, uolucrum sortiuntur naturam, iis praeter caetera membra, pennae quaedam membra neae siccae annexae sunt, quibus uolant, quae neque fissae sunt neque caulen habent ueluti auium pennae. Sunt autem aliis binae, ut muscis, aliis quaternae, utroque scilicet latere binae, ut apibus. Quaternas gerunt, quae aut gran diora sunt, aut aculeo in aluo armantur: quae scilicet pabuli causa necesse habeant euagari, quae & corpulentiam habent leuiorem, ut apes, & reliqua E generis eiusdem. Binas uero habent quae aut minora sunt, aut aculeum in priore parte gerunt, ex iis scilicet quae pabuli causa uagantur, ut musca, tabanus, culex: quae autem parua sunt & uitam stabilem agunt, multis quidem fulciuntur pennis ut apes, sed crusta pennas obtectas gerunt, uelut melolonthae, & caetera id genus insecta, scilicet ut pennarum uires integras tueantur.

---

Edward Wotton, De differentiis animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_differentiis_animalium.
