Latin
Cap. CXCIX
Edward Wotton, De differentiis animalium 458-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. CXCIX. Vod autem pro carne in his habetur, id nec testae naturam imitatur (ὀστρακῶδις dicunt) neque illi simile est, quod in testaceis genus carnis continetur: sed mediam quandam inter haec refert naturam: nihil enim habent duri aut mollis discretum, uti diximus, sed dura toto corpore sunt duritie tali, ut osse carnosiora, carne magis ossea terrenaque magis constent. Quamobrem his non spinam, non os, non aliquid sepio simile, non testam IX.